Hľadaný výraz: Mt 9,1-8; Mk 2,1-12; Lk 5,17-26; Jn 5,8-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. 4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? 6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”. 7 Et surrexit et abiit in domum suam. 8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : 11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”. 12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.

17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”. 21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”. 25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.

8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.

1

mail   print   facebook   twitter